Aenigma

E Vicipaedia

Aenigma (-atis, n.; Graece αἴνιγμα < αἰνίττεσθαι 'ambigue dicere.' Cf. Gr. γρῖφος, 'calathus,' sensu lato 'quicquam perplexum' vel 'aenigma'.) vel conversus (-us, m) est res ambigue disposita quae studium noscendi excitat; ambages.

Forsitan notissimum aenigma ex literis antiquis, quod Oedipus explicare potuit, dictum est a Sphinge. Vide Athenaei Deipnosophistae 10.456b:

καὶ τὸ τῆς Σφιγγὸς δὲ αἴνιγμα Ἀσκληπιάδης ἐν τοῖς Τραγῳδουμένοις τοιοῦτον εἶναί φησιν·
ἔστι δίπουν ἐπὶ γῆς καὶ τέτραπον, οὗ μία φωνή,
καὶ τρίπον, ἀλλάσσει δὲ φύσιν μόνον ὅσσ' ἐπὶ γαῖαν
ἑρπετὰ γίνονται καὶ ἀν' αἰθέρα καὶ κατὰ πόντον·
ἀλλ' ὁπόταν πλείστοισιν ἐρειδόμενον ποσὶ βαίνῃ,
ἔνθα τάχος γυίοισιν ἀφαυρότατον πέλει αὑτοῦ.
Et aenigma Sphingis Aesclepiades in libris de tragoedia sequentia esse dicit:
Est in terra [animal] bipedis et quadrupedis, cuius est una vox,
et tripedis, mutat autem formam solum animalium quae in terra
repentia sunt et quae per caelum et per mare [eunt].
Sed cum maximis fultum pedibus eat,
celeritatem in membris infirmissimam habet.

Symposius fuit praeclarus auctor aenigmatum Latinorum qui vixit verisimiliter IV-V saeculo a.d.

Hebdomada Aenigmatum est periodicum aenigmatum Latinorum qui continet crucigrammata et alios ludos. Onomata Kechiasmena est periodicum aenigmatum Graecorum

Nexus interni[recensere | fontem recensere]