This is a file from the Wikimedia Commons

File:Extract from Burchard of Worms' Decretum.jpg

From Wikipedia, the free encyclopedia
Jump to navigation Jump to search

Extract_from_Burchard_of_Worms'_Decretum.jpg(610 × 460 pixels, file size: 57 KB, MIME type: image/jpeg)

Summary

Description
English: Detail of a page of a manuscript of the Decretum of Burchard of Worms (early 11th century). The text was edited by Migne in PL 140.[1]

The manuscript is not identified, and the decorative "border" was probably added by an image manipulation program.

The corresponding passage can be found on fol. 163v of Dom Hs. 119 (Cologne).

The particular passage shown here is from book 19, chapter 5. The left column is a fragment of a passage on gluttony and inebriety, the right column of a passage on neglect to take the eucharist and another on superstitious belief in magic or witchcraft. In Migne's edition:

[De gula et ebrietate.] Habuisti in consuetudine ut plus comederes et biberes quam tibi necesse esset? Si fecisti, decem dies in pane et aqua poeniteas, quia Dominus dicit in Evangelio: «Videte ne graventur corda vestra in crapula et ebrietate.» Bibisti unquam tantum, ut per ebrietatem vomitum faceres? Si fecisti, quindecim dies poeniteas in pane et aqua. Inebriasti te unquam per jactantiam, ita dico ut gloriareris in hoc quod alios in potu vincere posses. et sic, per tuam vanitatem et per tuam exhortationem, te et alios ad ebrietatem perduxisti? Si fecisti, triginta dies poeniteas in pane et aqua. Fecisti vomitum corporis et sanguinis Domini propter ebrietatem? Si fecisti, quadraginta dies in pane et aqua poeniteas. Si per nequitiam alium inebriasti, XX dies in pane et aqua poeniteas. Si per bonam voluntatem, X dies in pane et aqua poeniteas.
[De irreligiositate.] Neglexisti ut non acciperes corpus et sanguinem Domini, istis quatuor temporibus, id est in coena Domini, et in Pascha, et in Pentecoste, et in Natali Domini, et totam Quadragesimam non te sustinuisti a coitu, et postea in aliis praedictis temporibus aut septem dies, aut quinque dies ante acceptionem sacri corporis Domini? Si ista neglexisti, XX dies in pane et aqua debes poenitere. Sprevisti missam vel orationem, vel oblationem conjugati presbyteri, ita dico ut nolles tua peccata sibi confiteri, vel ab eo accipere corpus et sanguinem Domini, ob hoc quia peccator tibi esse videretur? Si fecisti, unum annum per legitimas ferias poeniteas.
[Item de arte magica.] Credidisti aut particeps fuisti illius incredulitatis, quod quaedam sceleratae mulieres retro post Satanam conversae, daemonum illusionibus et phantasmatibus seductae, credunt et profitentur se nocturnis horis cum Diana paganorum dea, et cum innumera multitudine mulierum equitare super quasdam bestias, et multa terrarum spatia intempestae noctis silentio pertransire, ejusque jussionibus velut dominae obedire, et certis noctibus ad ejus servitium evocari? Sed utinam hae solae in perfidia sua perissent, et non multos secum in infirmitatis interitum pertraxissent! Nam innumera multitudo, hac falsa opinione decepta, haec vera esse credit, et credendo a recta fide deviat, et in errore paganorum volvitur, cum aliquid divinitatis aut numinis extra unum Deum esse arbitratur. Sed diabolus transformat se in diversarum personarum species atque similitudines, et mentem, quam captivam tenet, in somnis deludens, modo laeta, modo tristia, modo incognitas personas ostendens, per devia quaeque deducit, et cum solus spiritus hoc patitur, infidelis mens haec non in animo, sed in corpore evenire opinatur. Quis enim non in somnis et nocturnis visionibus extra seipsum educitur, et multa videt dormiendo quae nunquam viderat vigilando? Quis vero tam stultus et hebes sit qui haec omnia, quae in solo spiritu fiunt, etiam in corpore accidere arbitretur? Cum Ezechiel propheta visiones Domini in spiritu, non in corpore, vidit et audivit, sicut ipse dicit: «Statim, inquit, fui in spiritu.» Et Paulus non audet se dicere raptum in corpore. Omnibus itaque publice annuntiandum est quod qui talia et his similia credit, fidem perdit: et qui fidem rectam in Deo non habet, hic non est ejus, sed illius in quem credit, id est diaboli. Nam de Domino nostro scriptum est: «Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil.» Si credidisti has vanitates, duos annos per legitimas ferias poeniteas.

This particular passage was apparently featured in the "Wine Literature of the World" because it prescribes penances for inebriety. 15 days' penance of bread and water if the inebriety was enough to make the drinker vomit, 40 if it causes the vomit after the Sacrament of the Holy Eucharist, 30 days for whom induce other people to inebriation, 20 day if inebriety is caused by debauchery of this persons, and 10 in the case of their good faith.
Source Image source: http://www.winelit.slsa.sa.gov.au/top_dozen/TD_11c_Calfskin_01.htm, part of the State Library of South Australia collections. dedicated to "Wine Literature of the World".
Author

Licensing

Public domain

This work is in the public domain in its country of origin and other countries and areas where the copyright term is the author's life plus 70 years or fewer.


Dialog-warning.svg You must also include a United States public domain tag to indicate why this work is in the public domain in the United States. Note that a few countries have copyright terms longer than 70 years: Mexico has 100 years, Jamaica has 95 years, Colombia has 80 years, and Guatemala and Samoa have 75 years. This image may not be in the public domain in these countries, which moreover do not implement the rule of the shorter term. Côte d'Ivoire has a general copyright term of 99 years and Honduras has 75 years, but they do implement the rule of the shorter term. Copyright may extend on works created by French who died for France in World War II (more information), Russians who served in the Eastern Front of World War II (known as the Great Patriotic War in Russia) and posthumously rehabilitated victims of Soviet repressions (more information).

File history

Click on a date/time to view the file as it appeared at that time.

Date/TimeThumbnailDimensionsUserComment
current23:35, 15 October 2005Thumbnail for version as of 23:35, 15 October 2005610 × 460 (57 KB)JkellyImage of pages from 11th c. book of Canon Law. http://www.winelit.slsa.sa.gov.au/top_dozen/TD_11c_Calfskin_01.htm
The following pages on the English Wikipedia use this file (pages on other projects are not listed):

Global file usage

The following other wikis use this file:

Metadata